difficile à deviner): aetas nostra certe non multum discrepat (différence); tu eiusdem mecum aetatis es (tu mihi aequalis es - du même age).
P. Recte dicis; non multo quippe quam tu major sum natu. Duo tantum sunt menses, cum annum decimum sextum ago (depuis 2 mois je suis dans ma 16me année).
Sunt menses duo, cum annum decimum quintum complevi (confeci, excessi, egressus sum).
A. Me, ut vides, non fefelli; quamvis enim me sis grandior (plus grand), duobus tamen mensibus dumtaxat minor quam tu sum natus.
Hem, quam viam vivendi vis schola absoluta ingeedi, Paule (carrière)? -
P. Ubi primum mihi erit aetas militaris (aetas patiens militiae; ubi primum maturus ero militiae; ubi primum per aetatem arma ferre licebit) miles fiam (nomen dabo vel profitebor militiae - j'entrerai dans l'armée), ad quod satis aetatis adhuc non habeo (assez âgé).
A. Putasne patrem tibi istius generis vitae deligendi potestatem esse facturum? -
P. Cum nondum sim aetate adulta (cum adhuc sum puer minor natu, pupillus - mineur) hac de re patri adhuc non sum locutus; sed ut semel mei juris factus ero (esse coepero, meae tutelae, mei potens ero, in meam tutelam venero, pervenero - quand je serai majeur), pater consentire vix gravabitur (faire des difficultés).
A. Quot tibi sunt fratres et sorores?
P. Fratres mihi sunt tres totidemque sorores.
A. Esne eorum tu minimus an maximus?
P. Ex omnibus ego sum minimus: biennio quam Claudius frater, quem haud scio an noveris (connais peut- être), et anno minor quam Theresia, soror minima.
Omnes, ut vides, aetate quam ego majores (superiores,