Noli mihi succensere, libere si dixero ne minimam quidem me tibi fidem habere.
Da operam, ut ejusmodi erratum lacrimis potius, quam verbis excuses (réparer), aliter ego quidem excusationibus tuis non ignoscam (accepter).
Neque ego oculos longe conspectum ferentes habeo (je suis myope) et tamen in officio cesso nunquam.
Quilibet impedimentum excusare potest.
Quid vis, Benedicte?
B. Eugenius rogat, domine, ut eum morbi causa excusatum habeas (se fait excuser).
M. Si vere aegrotat, a culpa scilicet eum libero (purgo, eximo).
Tu, Edmunde, pensum integrum non absolvisti. Quid in causam affers (en excuse)?
E. Oblitus sum interruptum absolvere.
M. Istud tibi excusationi esse non potest.
E. Pace tua, domine, dixerim me illud non volentem fecisse.
Obsecro te, ut excusatum me velis habere (de bien vouloir m'excuser).
Amita (patris soror; matertera matris soror, tante,) me ad coenam invitaverat, quod deprecari non poteram (je ne pouvais pas refuser d'accepter).
Excusationibus tuis ignosco (eas accipio).
Tempus est scholae finem faciendi. Vobis abire licet. -
E. Io, schola dimissa est. Hodie apud patruum meum coenabo, qui et te, Carole, invitavit.
C. Patruo tuo velim me excuses (faites lui mes excuses—volo me excusatum patruo tuo; patruus excusatum me habeat velim), nam—et hoc tibi soli dictum puta (ceci pour vous seul)—cum nuper ad eum promisissem (accepter une invitation), de tenui coenula convivis se excusabat, quod coqua gravi morbo esset afflicta. Non patiar, ut exspectatio mea iterum decipiatur.