Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/240

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 226 —

priores, robustiores) sunt (mihi aetate antecedunt, anteeunt, praestant, me praecurrunt – sont plus âgés que moi).

A. Quod nomen est fratri tuo maximo? Qui vocatur? -

P. Alexandro ei est nomen. Alexander vocatur.

A. Quot annos habet?

P. Jam diu uxorem duxit (il est marié) et octo liberos habet, quatuor filias: anniculam, bimam, trimam, quadrimam ( âgée d'un an, de 2, 3, 4); et quatuor fillos. quinquennem, sexennem, septennem, octennem (vel octo annorum). Hic nuper in hanc scholam venire voluit, sed legitima aetate carens non admissus est.

A. Ain' tu (est- il possible)? At quid aetatis requiritur?

P. Qui minores sunt novenos annos nati ex instituto (règlement) non recipiuntur.

A. Ejusmodi argutias non intelligo. An non usus docet, pueros octorum annorum haud raro intelligere plus (être plus intelligent) quam pueros novenum?

P. Item soror mea maxima, cui nomen est Hildegardi (quae vocatur Hildegardis) viro jam nupta est (est déjà mariée) et duas filias habuit, quarum altera in bimatu (à l'âge de deux ans), altera, cum esset quatuor annorum, mortua est. Altera soror, quae annis illam proxime sequitur, id quidem aetatis est, ut nubere possit (jam nubilis sit), sed tamen, dum parentes viverent, matrimunio cum viro se non jungere decrevit.

A. Estne uterque parens adhuc in vita (vivitne adhuc; estne in vivis)? -

P. Ita sane, non soli parentes, verum etiam avi (avus et avia), qui optima valetudine utuntur.

Pater, ut verum loquar, sexaginta quatuor annos natus, jam senex esse coepit (approche de la vieillesse - jam in aetatem venit; aetate jam processit, jam provectiore aetate est - est déjà avancé en âge); sed mater, quae patris