altera uxor viginti octo annis minor est natu, mulier aetate adhuc est florens (une femine encore jeune; aetate floret; adhuc integra aetate quasi in ipso aetatis flore et robore est - dans la force de l’âge).
A. At fieri vix potest, ut patris tui pater adhuc vivat natu saltem pergrandis sit oportet.
P. Non quidem patris pater, sed mater, quae annum unum et nonagesimum agit (qui est dans). Pater matris autem, qui nescio quanto minor natu est quam avia, non ita grandis est natu, sed tameli senex provectae aetatis.
A. Si avis tibi superbire licet, equidem gloriari possum proavum mihi etiam esse (bisaïeul), avum matris meae,qui ter aevo funetus, ut ait Horatius (tertiam hominum aetatem vixit - trois générations), nuper quartum et centesimum annum complevit. Imo vero etiam senex est integris sensibus (bien conservé), animo viridis incorruptaque valetudine, qui sine conspicillo adhuc legere potest (lunettes).
P. Ain'tu (itane vero)? Istud adduci vix possum, ut credam. Quae si ita sunt, iste profecto aetatis ad prudentiam adeptus est maturitatem (l’âge de la sagesse).
A. Id aetatis homines vel aetas centenaria hodie raro sane invenitur. Sed abavus quoque (trisaïeul), quem non jam noveram scilicet (naturellement), ad summam senectutem vixisse (provectam, longam, extremam, summam senectutem adeptus esse) et aetate exacta (decrepita; aetate confectus - dans un âge très avancé) nonàgenarius
i.e. alterum et nonagesimum annum agens (altero et nonagesimo suae aetatis anno; annos nonaginta duos natus) mortuus esse (e vita excessisse) dicitur.
P. Vos genus profecto estis firmum ac robustum, in quo omnes aetates exhibentur (sont représentés): pueritia, adolencentia, juventus, senectus.
M. Hoc laudo, sed hac de re jam satis.
Attamen etiamnunc hoc unum addere vix supervacaneum