Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/242

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 228 —

esse censeo. Saepius enim animadverti, quotiescunque de adjectivo « jeune » agebatur, aquam, ut in proverbio est, haerere (on est dans l’embarras).

Quomodo igitur Hilart Latine reddis « jeune »?

H. Novellus, quatenus ad rem rusticam spectat (économie rurale), ut arbores. plantas, pecora; adjectivum contrarium est vetulus (déjà assez âgé).

M. Confirma istud exemplis.

H. Arbor, vitis, rosa, pomus, prunus, cerasus, pirus nux, betula, quercus, fagus, fraxinus, ulmus, novella (vetula.). Novellae (de jeunes arbres); arbores tenerae.

Capra, sus, ovis, bos, gallina novella (vetula).

M. Ea nihil attinet omnia nominare (il n'est pas nécessaire

de les nommer).

H. Praeterea pullus et catulus sunt adjectiva significantia

«jeune» quae solis animalibus attribuuntur: illud equis asinisque imprimis et avibus: hoc canibus, felibus aliisque animalibus eis similibus v.g.

Pullus equinus, asininus, suillus; pulli gliris, ranae, viperae; pulli columbini, gallinacei, pavonini; pulli anserum, passerum, hirundinis, aquilae, ciconiae; pulli ex ovis orti.

Catulus canis, catulus felis, tigris, leaenae, lupae, vulpis, pantherae, suis, leporis, simiae, viperae, cervae, etc.

Felis vetula ludens cum catulis.

Fetus quoque significat « les jeunes » v.g.

Sues multiplices fetus procreant; fetus piscium, ranarum viperarum, etc.

M. Confer, Benedicte, adjectivum « jeune » in homines (appliquez).

B. v.g. Puer (puella) tenerae aetatis (un jeune enfant). Puer (puella) infans (parvus, parvulus - un tout jeune enfant).