M. Parate (expedite) vos ad scribendum; promite commentarios[1] vel potius adversaria[2]. Ego dictabo, vos dictata calamo vel graphide excipietis (litteris mandabitis, litteris consignabitis).
Agite properate (festinate, rumpite, tollite moras—eh bien, dėpechez-vous)!
Prius (d'abord) quae dictabo, in adversariis vel in tabulis litterariis (ardoises) exaretis (velociter in chartam conjiciatis), postea ex adversariis nitidius in commentarios referetis (in commentariis describetis—au propre).
Non opus est scilicet (naturellement) verbum unumquodque in exarando perscribere (ecrire en entier); sufficiunt compendia et notae (vel: satis est scribere per compendia et notas—abreviations et signes, chiffres).
Ita nulla unquam summa perscribitur, sed notatur (avec des chiffres).
Nominum quorundam autem propriorum litteras vobis in hac tabula praeformabo, quas vos accurate transcribetis (imitabimini).
In adversariis praeterea, quantum libebit, emendetis (corrigatis), interscribatis (entre les lignes), verba vel litteras minus recte scripta deleatis (exstinguatis, eximatis, tollatis, expungatis—biffer), grandioribus vel minutis litteris utamini, interpunctionem negligatis, quae omnia minime me tangunt (ce qui m'est absolument egal); hoc vestrum est neque ego laboro (c'est votre affaire, cela m'est egal).
Neque postulo, ut exarantes (au brouillon) decore (belle, venuste, elegantibus litteris) scribatis; ut vero omnia nitide ac lepida manu (belle ecriture), emendate ac recte