Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/257

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 243 —

Bono discipulo religio esse debet, ne minimum quidem temporis momentum perdere, sed voluntati magistri in omnibus obtemperare.

Cum vero boni magistri sit, discipulorum progressui invigilare, non patiar, ut quisquam ab officio discedat (recedat; de (ab) officio decedat; officIo suo desit, officium praetermittat, negligat, deserat)

Omnes pariter, ut mearum partium est (devoir), in officio continebo (retinebo).

Quam velim, ne unus quidem inter vos sit, qui non gaudeat officio (qui toujours remplisse volontiers son devoir).

Tot magni nominis viri religione officii (fidèle accomplissement de leur devoir) ad gloriam pervenerunt, a quibus velim vobis petatis exemplum (in quorum mores velim vos formetis).

45. Laudandi (approbandi) modus.

Antonius. Guilelmi pater a janua te quaerit, domine, qui ex

itinere huc devertens te vult convenire de filio (vous parler).

M. Manete quieti, ibo et videbo. -

P. Ignoscas mihi, rogo, domine, quod tam intempestive (alieno tempore) venio: pervelim, si sine ullo tuo incommodo fieri potest (sans vous déranger), in transitu quaerere (exquirere, perquirere, percontari abs te - m'informer auprès de vous), num Guilelmus, filius meus, et bonis moribus et studio atque industria tibi plane satisfaciat.

M. Summae voluptati mihi est, domine, nihil de eo dicere posse nisi bene.

Ut sincere (ingenue, aperte) dicani, nihil habeo quod querar. Guilelmus exsequitur omnia probi adolescentis officia.

Plane deest, quod in eo reprehendam.

Totus est simplex, apertus,candidus. Quamquam semper