Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/259

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 245 —

Nescio, cui puero classis majorem laudem tribuam (impertiam; quem puerum laudibus majoribus exornem, decorem).

Haec omnia tamen tibi soli, domine, dicta volo; longe abero scilicet (cela va sans dire, je me garderai bien), ut filium tuum in os laudem (laudem praesentem).

P. Gratias magnas tibi ago, domine (gratias maximas, singulares tibi ago; amplissimis verbis tibi gratias ago). Beatissimus sum et vehementer (toto pectore) in hoc laetor, quod filius meus tantam promeruit laudem. Si licet, eum post scholam parumper conveniam, quem ad perseverandum in studio bono paucis cohortar. Vale, domine!

M. Vale et tu, domine. Usque ad reditum (ait revoir)!

46. Aliae approbandi et improbandi (reprobandi) formulae.

Unde vis convertere incipiam, domine (traduire)? Incipe ubi proxime desivimus.

Incipiam igitur a medio capite (au milieu du chapitre); a parte extrema (fin).

Incipe paulo supra, paulo infra (plus haut, plus bas). Attolle (intende) vocem; dic clarius, res arcana non est (secret).

Repete sententiam istam clarius (altius). Fac voces distincte pronunties.

Dic sensim (lente); dic cursim (vite).

Repete istud verbum; itera eandem locutionem; dic item semel.

Animam recipe; respira; dic intervallis (pause). Repete de integro ad finem usque.

Remitte vocem; rerisne me esse surdum (croyez- vous)? acerrimus contra mihi est auditus (acuti sum auditus). Quam haesitas lingua! rumpe moras! tu me moraris (faire attendre).