(sans faute et correctement), interpunctione observata atque ita omnino in commentarios referatis, ut nullum neque mendum neque vitium (aucune faute) in exemplari (copie) inveniatur, illud certe expeto et postulo.
Quid enim magistro litterario (maitre d'ecriture) odiosius esse possit, quam pensa perlegere mendosissime scripta (plein de fautes), ubi alius Antverpiam b littera. alius nomen patris d littera (avec d) scripserit; ubi hic in verbo petere t, ille in verbo nolit I geminet litteram (avec deux l) ubi, ut paucis dicam, orthographiae praecepta majore quam cui ignosci possit, ignorantia et levitate (impardonnable) neglecta sint ac contempta.
Quid obstat, quominus suum quisque pensum, priusquam tradat, diligenter recognoscat (repasse)?
Ars scribendi—hoc memoriae mandate (tradite, infigite—marquez cela), artium non est minima. Qualis est homo, talis ejus est oratio, sermo vel scribendi genus (le style c'est l'homme).
Recte atque eleganter scribere homini est honori, corrupte, male ac mendose, dedecori.
An cui, inquam, non sit dedecori, si ne nomen quidem suum emendate (sans faute) in libro inscribere (libro inscribere) vel documento subscribere, nedum epistolam componere possit?
Ac multo etiam magis est deplorandum, si quis litterarum omnino sit nescius (litteras nesciat; litteras facere nesciat,—ne sait pas ecrire).
Sane aetate pregresso litterarum ductus discere haud facile esse videatur; sed utile est utique neque unquam sero (trop tard).
Ita poterit saltem, cum ei videtur, litteras Romam dare (ecrire à Rome) vel Bruxellas, vel in Americam mittere (scribere), cum aliquem ibi degentem de aliqna rе certiorem facere necesse habebit.
At dicat quispiam, Socratem ipsum, philosophorum