Invitus hoc facio, hihil profecto magis invitus (à regret): sed satis te praemonueram satisque istud merueras.
Vos profecto non odi, sed inexorabilis et implacabilis sim necesse est adversus vitia vestra.
Summam exerceo (colo) justitiam neque quidquam mali quocunque studio comprobo (partialité). Iudex sum aequus, studio et ira vacuus (impartial), omnibus aequus, nemini iniquus.
Personam non respicio; idem sum omnibus; omnibus exacque faveo; omnes aeque diligo, nullo discrimine omnes amo (impartial).
De hoc vos ipsos judices facio (hoc judicio vestro permitto) Amove istos orbiculos, Marcelle (billes). Nonne hoc planissime vetui (formellement)?
Nec tu semper recte facis (conduite n'est pas toujours bonne). Parumne tibi est, quod ipse nihil discis, ut alios a studio avertas (non satis habes nihil discere - ne vous suffit pas de)?
Satis saepe te praemonui. Cave tibi!
Accede huc et mane genibus innixus, dum resurgere te jubebo.
M. Heri vobis pronuntiandi rationem docui (la manière de
déclamer); cujus est hodie pronuntiare (à qui est- ce)? Quis initium faciet (capiet, sumet ducet, ponet - commencer)?
S. Meae partes sunt, domine (c'est à mon tour); pronuntiabimus enim ex ordine.
M. Eja Stephane, ascende in suggestum (estrade): in suggestu pronuntiabis coram omnibus (en public).
S. Nonne potius illic in medio pro subsellils consistam,