Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/269

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 255 —

255- Eloquentia tua, opinor nunquam admirationem habebit (efficiet, movebit - ne sera jamais admirée).

In conquestionibus. ut dixi, declamatio flebile quiddam habeto, laetum in gaudio et exsultatione.

Tristitia significatur voce ad flebilem sonum inflexa, gaudium et laetitia ad jubilantem.

Verba praeterea et vocis flexus gestusque semper inter se concinant oportet (harmonie).

Tu vero manibus significasti bellum cum ore pacem proclamaveris.

Tu nescis nec agere (facere) nec componere (régler) gestum (gestu uti).

Quapropter in gestu multum peccasti (faux gestes). Declamator quod sentit et voce et manibus significet, sed caveat tamen, ne in gestu sit nimius neve indecorus neve inurbanus (sans grâce).

Nihil absurditis quam gestus, qui non est suo loco (déplacé; -

gestus alienus, praeposterus, supervacuus).

Multa jactatio corporis rdicula est (gestes trop nombreux), quamquam sunt, qui ne unum quidem verbum pronuntient, quin manus jactent (gesticuler).

Gestus sit modestus (consideratus, sedatus - modéré, posé, sobre) neque unquam plus artis habeat quam rei satis (trop étudié).

Gestus distortus vel jactantior (forcé, exagéré) homine gravi omnino indignus est.

Sed haec hactenus (sed satis de hoc; sed satis jam verborum est; sed de hac re satis superque; sed de his satis multa; utinam hactenus; nolo plura dicere).

Hora jam praeteriit (jam sonuit, jam audita est); abite, schola dimissa est, sed incedite ordine.

Heus Marcelle, in seriem te coge (insere te ceterorum ordini). -

Quis tam inhumane vociferatur?