Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 13 —

praeciarissimum (sapientissimum), litteram scripsisse nullam (rien ecrit); Platonem cogitationes dictaque ejus litteris mandasse (litteris consignasse, litteris custodisse—noter). Concedo; sed nullum verum id argumentum est (mais cela ne prouve rien du tout).

An ex eo, quod nihil scripserit, judicari potest ipsum litterarum omnino fuisse nescium (savoir ecrire)?

Ceterum cum causa (justis de causis (pour de bonnes raisons) antiquorum nemini, quod litteras nescierit, vitio verterim (blâmer): quid vero excusationis afferat ille (quid in excusationem dicat ille), qui hac nostra cultus humanitatisque aetate (de la culture et de la civilisation), quae scholis magistrisque abundat, solus in Israel sit quasi peregrinus!

Concedo equidem, etsi hodie tanta ubique agitatur et vegetat scribendi alacritas (passion d'ecrire), tamen non cujusque esse (il n'est pas donne à chacun) uno vel compluribus libris rerum gestarum memoriam (un traite d'histoire) amplecti (ectire), philosophiam litteris Latinis persequi (ecrire sur—en latin), viri alicujus civilibus artibus præstantis (grand homme d'etat) vitam componere (ecrire la biographie), stilum pugnacem et quasi bellicosum exercere (faire de la polemique) vel acta diurna (acta publica) conscribere (articulos diurnis mandare—ecrire des articles dans les journaux; scripta in acta mittere—publier): sed quemlibet epistolas conscribere posse et quidquid ad vitam pertinet quotidianam, certe decet ac necesse est.

Vos vero artem scribendi tanti facere tantaque cura ac diligentia quotidie in ea exerceri (s'exercer) debetis, ut quisque vestrum regi ipsi, si unquam requiratur, a manu (ab epistolis, regis scriba, amanuensis) esse cum honore possit (etre le secretaire).

Sed haec hactenus (mais c'est assez).

Marginabitis praeterea chartam trium ad laevam digito-