M. Menda igitur illa quae modo attulisti, recentiorum exempla.
P. Bene (apte) dicis: ita enim dixisti. Non satis commode Latine loqui potest. Par est in utriusque orationis facultate. Dic planius.
Magis proprie nihil possum dicere.
M. Quo verbo Latino notas, quo tam saepe utimur, vocabulum « expression »?
P. Vocabulum « expressio » hoc sensu utique a sermone puro et Latino omnino est exclusum.
Cum « expression » idem est ac signum, usurpatur vocabulum significatio v.g. amoris, grati animi, voluntatis tuae in me significatio: si idem est ac vigor, alacritas (animi), significatio vel vis conveniunt; si ad singula verba se refert, vocabulum, vox, verbum, nomen, appellatio.
Congruunt
v.g. vocabulum forense (expression judiciaire) vocabulum militare (castrense - de soldats); vocabulum nauticum (de bateliers);
peregrina et externa verba (expressions étrangères); haec oratio (cette expresston);
verba sordida (expression inconvenantes);
verba exculta (gracieuses); graviter dicta (expressions fortes); verba lecta (exquisita - choisies);
verbum rusticanum (grossière):
verbo uti (verbum dicere, nominare - employer une expression)
verbum opportune proprieque collocare; verbum perperam (non recte) dicere; verbum recte dicere (bien employer)
in his rebus deum nominare (y employer l'expression « dieu »);
ut i ta dicam (pour employer cette expression);
ut levissime dicam (pour employer l'expression la plus douce);