rum latitudine, idemque spatium vacans sit a summo (in capite) et ab imo (in calce).
Expediti (vite) estote in exarando (brouillon), cautiores (tardiores) in transcribendo, ad quod vobis plus temporis (spatii) dabo, quam satis erit.
Cavete igitur ne turbulenter ac temere faciatis (se précipiter).
Qui enim male scripserit, is sciat, ceteris dimissis, sibi soli omnia denuo esse exscribenda (describenda, transcribenda—recopier). Audite igitur amice monentem (un conseil d'ami).
Tu vero, Guilelme, commentarios postea collectos hic in cathedra deponito, quos crastino die correctos vobis restituam (rendre).
Eja agite (facite ergo —à l'auore douc)!
Praeceptor commentarios postero die (lendemain) reddit.
M. En commentarii (voici), quorum tot corrigere haud parvum profecto negotium fuit. Maior illa quidem pars vestrum, fateor (je dois l'avouer), mihi plane satisfecit; non item reliqui, qui infinita mendorum multitudine laborem mihi adeo difficilem fecerunt, ut, cum religiosi sit magistri, ne quidquam eum praetereat (fugiat—echappe), verbum unumquodque acriter intueri (regarder de pres). quid temporis in rem insumpserim, facile credat nemo.
Ordine igitur recenseamus primum scripturam, deinde orthographiam, tum interpunctionem, denique accentus et quae restent. Commentarios autem non pro cujusque merito, sed litterarum ordine disposui (arrange alphabetiquement—vel: secundum litterarum ordinem; in litteram digessi).