Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 16 —

C. Tu mendo uno, mendis duobus, tribus... plus vel minus habes quam Joannes.

M. Ex quo Grammaticae praecepto?

C. Ex eodem ac « multo plus. »

M. Converte in Latinum vocabulum: Ecriture?

C. Scriptura, manus, litterae.

M. Quomodo Latine redditur: Mot?

C. Vox, vocabulum, verbum, nomen.

M. Quid interest inter ista vocabula?

C. Quidquid enunties, vox est; quod scribas, vox proprie esse non potest.

Haec te vox non perculit?

Nulla vox est ab iis audita populi Romani indigna.

Nescit vox missa reverti.

Ex vocibus Gallorum cognovimus....

Nescio, quid sonet (signilicet) vox ista.

Tu me asinum appellasti; scisne quid significet vox ista?

Pueri delectantur vocibus Graecorum, quas non intelligant.—Voces eorum ut musica sonant.

Omnis cujusvis sententiae vel sermonis pars dicitur verbum; extra sententiam dicitur vocabulum, quorum multitudinem continet lexicon. Vel: Vocabulum est vox ad sermonem non adhibita, verbum est vox ad sermonem adhibita.

Nomen autem est quasi nomen proprium vocabuli.

Oppidum est vocabulum, Roma est nomen.

Rem non immutaverunt sed vocabula.

Res suum nomen et proprium vocabulum non habet.

In vocabulis duae partes sunt, vocabulum et nomen: nomen est quasi proprium alicujus rei vocabulum.

Arbor est vocabulum, quercus nomen.

Animal est vocabulum, lupus nomen.

M. Sane bene (très-bien); sed hac super re satis: jam ad propositum veniamus (passons).