M. Quid significat fides?
A. Fides singulariter significat nervum vel chordam (corde), pluraliter instrumentum nervis intentum (monté de cordes).
M. Nomina praecipua instrumenta fidibus intenta.
A. Viola (violon), gravis vel gravissimi soni viola (violoncelle et contrebasse) 1yra, cithara, harpa, clavichordium (piano). Instrumenta, quae inflantur: tibia, tibia acrioris soni major (clarinette), calamus agrestis vel pastoralis fistula (chalumeau), tuba (trompette), tuba ductilis argentea, classicum, lituus (clairon), cornu, gravioris vel gravissimi soni cornu. Instrumenta quae pulsantur: organum, clavichordium, tympanum, cymbales, triangulum, tympanum majus (grosse caisse).
M. Dic Latine: Quel instrument jouez- vous?
A. Quo instrumento canis vel uteris musico?
Qui autem tibia canit, tibicen est, qui tuba, tubicen, qui fidibus fidicen, qui cornu, cornicen.
Ut exempla afferam: Alexius perite gravioris soni viola canit (violoncelle);
Fredericus scite cithara utitur (joue bien).
Paulus scit tibiam inflare et cornu canere. Item fratres ejus oinnes sunt symphoniaci (musiciens) et musices perstudiosi (passionnés pour la musique).
M. Audiamus quo quisque vestrum instrumento canat. Eja Joannes!
J. Equidem, domine, adhuc instrumento uti nescio ullo, sed per hiemem viola docendum me curabo ab artifice, qui in suo genere est Roscius (qui magna gloria est in musicis - qui est un maître dans son art, un musicien célèbre).
P. Idem et me fidibus docet (scil. canere). - Ab eodem et ego viola disco (je prends des leçons de violon).
S. Ego anno proxime sequenti harpae tractandae operam dabo, unde canendi artifex (canendi peritissimus - virtuose)