Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/307

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 293 —

evadere cupio ut Benedictus, qui canendi artificium jam consecutus est (être un virtuose).

M. Esne et tu, Hilari, musicis eruditus (connaissez- vous la musique)?

Scisne fidibus (savez- vous jouer un instrument à cordes)? Quis te artem musicam docet?

H. Viola nonnihil scio,sed adeo nihil,ut plectrum (archet) recte tractare vix noverim (mais si peu que je... )

Th. Ego, domine, sum v'olinista, citharista, organista, psaltes (joueur de harpe).

Praeterea scio carmina tibiis cantare (jouer des airs sur la flutte).

V. Ego in concentibus, quos nonnunquam domi efficimus, gravissimi soni viola cano (dans des concerts). Item bene utor tuba.

M. Patricius, ut finem faciamus, scite, quod nemo ignorat, organum pulsat (organizat, organo modulatur). Equidem fateri non dubito modum ejus organo utendi esse mirabilem (que son jeu est admirable).

G. Eja, Petroni, tu cithara canendi artifex es (virtuose sur la cithare); fac nobis canas aliquot rpodos (airs, morceaux).

P. Lubenter voluntati tuae morem geram, sed instrumento jam diu non usus valde timeo, ne tempestas fides disturbarit

(fidium concentum dissolverit), nam cithara plerumque diu concentum non servat (reste d'accord).- Hem! est, ut metui: chordae omnino discrepant (ne sont pas d'accord) et omnes modi plane discordes (et tous les accords faux); quin etiam, ut vides, tres nervi dissiluerunt (cassé), et nihil profecto molestius est, quam citharam nervis intendere (remettre des cordes).

G. Agedum cito tres novos intende aliosque in concentum redige (accorder). Excusationem non accipio.

P. Da mihi saltem venlam, ut animo aequo paulisper exspectes.