Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 17 —

Huicce commentario nomen omnino non invenio inscriptum, sed manum tuam (scripturam, litteras), Petre, cognosco. Litterae tuae sunt clarae (distinctes, lisibles) et compositae (gracieuses), minusculae, sed aequabiles (rgulieres, ou: bene et ratione dispositae; ad leges artis exactae; constantes), optime cedentes (tres bien tracées; aussi: vehementes) et firmae (vigoureuses). Naturâ, ut manus tua docet, es calligraphus (scribendi artifex; ad calligraphiam [calligraphiae] natus esse videris). Perge ut coepisti (continuez)!

Et tuam, Antoni, manum satis amo. Omnia, ut calligraphum decet, lepide scripta sunt. Litterae illae quidem compluribus locis (ca et la) sunt non nihil crassae (un peu), sed eo clariores plenioresque gravitate (fermes).

In tua scriptura, Benedicte, litteras reprehenderim nimis erectas. Modus iste quidem non omnino est rejiciendus, sed tamen non commendandus. Ceterum satis belle (venuste, decore) scripsisti, sicuti quatuor quoque, qui sequuntur.

Sed pessime omnium scripsit Valdemirus, cujus chirographum haud ferme quisquam imitetur. Scriptum tuum omnino est monstruosum, cui haud cunctanter (sans hesiter) lineam induxerim (une ligne à travers). Quis unquam levitate, negligentia, despicientia (indifference) te superarit! Ex libidine (caprice,—ad libidinem) unum verbum grandibus scripsit litteris, alterum adeo minutis, ut sine conspicillo (lunettes) Icgi vix possit; aliae litterae sunt nimium procumbentes, aliae resupinac (resupinatac); hujus verbi ductus ut filum araneae (fil d'araignee) sunt tenues, illius sine veritatis superlationc (trajectione—sans exageration) crassitudine paene pollicis.

Insuper etiam liturâ aliquot menda tollere conatus (en grattant), compluribus locis chartam perforavit (faire des trous), ut omittam (sans parler), quod ne unum quidem

Nos in schola...
2