M. Quae?
B. Vulgo fere, ferme, plerumque (généralement, ordinairement).
M. Quid vulgo proprie significat?
B. Id quod apud multitudinem, in vita vulgari fieri solet - est adverbium cui raro et insolenter adversantur.
M. Affer exempla.
B. Homines vulgo impune occisi sunt. Litteras quas vulgo ad te mitto.
Vulgo litterae obsignabantur.
Vulgo evenire solet; illud verbum quod vulgo dici solet. Ut vulgo uti solemus.
Hoc quod vulgo sententias vocamus. Quod fere fieri solet (ordinairement). Ferme fit, ut aufugiant.
Ut sunt fere domicilla Gallorum. Statuae ornatu fere militari (costume). Post coenam dormire consuevit.
M. Quomodo locutionem Gallicam « je regrette, je suis fâché » Latine declaras, Petre?
P. Romani ad hoc verbis dolere; aegre, moleste, graviter ferre utebantur.
M. Quid interest inter ista verba? An licet eis sine discrimine uti?
P. Haud sane, domine. Hoc discrimen faciendum esse puto: dolere refertur ad dolorem animi, aegre ferre ad taedium, moleste ferre ad quandam tristitiam, graviter ferre ad indignationem.
M. Confirma istud exemplis.
P. Magister pueris: Vehementer dolendum est, quod tam multi adolescentes laborem fugiunt.