Antonius aegre fert, quod vetatur cum patruo suo ad signum « Aurei Leonis » devertere (d'aller au Lion d'or - in cauponam ad Aureum Leonem; in cauponam cui signum est Aurei Leonis devertere). Nobiscum ambulatum abeat neque invitus hic coenabit (ne sera pas fâché de).
M. Hugo supra verbis usus est (expression): Vere judicas, quod signficat: avoir raison; profer, Paule, alia verba, quae idem significent.
P. A Cicerone optimisque Latinitatis auctoribus dici solet: Probe dicis; praeclare dicis; est, ut dicis; recte intelligis; et recte quidem fecisti; plane bene fecisti; res ita est, ut dixisti; sunt ista, ut dicis; aequum dicis; recte dicis; vere judicas; recte mones, etc.
M. Ut usus hujus locutionis demonstretur, Carolus quaslibet sententias proferet, quas ad singulas Antonius respondebit: vous avez raison; vous avez eu raison.
C. Ita censeo faciendum.
A. Probe dicis.
C. Illud tibi faciendum sentio.
A. Recte quidem i udicas.
C. Sic res se habet.
A. Praeclare dicis.
C. Qui causam perdit, ei tolerandi sunt litis sumptus (impendia sustinenda).
A. Aequum dicis.
C. Omnes pariter tenentur sanguinem pro patria profundere.
A. Aequum bonumque dicis (maintenant vous dites juste).
C. In hoc vocabulo deest p unum (trop peu).
A. Est, ut dicis.
C. Haec sententia est falsa.