folium in isto libello invenitur, quin sit laceratum atra-mentoque (encre) foedissime inquinatum.
Pro ejusmodi scripto (travail) ne tirone elementario qui-dem digno post scholam (classe) omnia rursum describen-do, quas commeruisti, lues poenas (être puni).
Veniamus jam ad scripturae menda. Petrus solus omnino emendate scripsit (sans aucune faute; Petri pensum solum emendate est scriptum). Scriptum autem tuum, Stephane, adeo mendosum est, ut unumquodque fere verbum unum et alterum vitium contineat.—Quid est orthographia, Stephane?
St. Orthographia est ars recte scribendi, domine.
M. Et qui recte scribere nescit?
St. Multa peccat, domine.
M. Tu in arte recte scribendi praecipuus esse profecto non videris (l'orthographe n'est pas ton fort;—non imprimis recte scribendo vales; orthographiam non adeo custodis—tu ne sais pas trop bien l'orthographe).
In verbo labsus, ut exempla afferam (pour citer des exemples), p litteram geminasti (duplicasti); p unum redundat (il y a un p de trop);
in verbo tolerabilis I unum vacat (vacans est; supervacat—un l de trop);
in verbo femina m alterum supcrat (superest; est de trop);
in verbo vanus n unum est supervacuum, (supervacaneum—un n de trop);
in verbo vila t alterum superfluit (de trop);
in verbo flere una syllaba plus habes (detrop). Vitium autem ubique est quod aut nimium aut parum est (le vice est que partout il y a trop ou trop peu).
Verbo faciam deest littera finalis (manque); verbo fortissimo deest s alterum (il manque un s); demum per t scripsisti (avert);