Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/325

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 311 —

J. In te culpa residet (in te omnis haeret culpa - les torts sont de votre côté).

C. Hodie sunt Calendae Juliae.

J. Te tenet error (vous avez tort, vous vous trompez).

C. Quid dicis? illi nobis sunt inimici?

J. Erraverim fortasse, qui eos esse dixi (j'ai peut- étre eu tort).

C. Petrus mihi dixit, te esse divitem.

J. Stulte dixit (il a eu tort).

C. Quid, tu rem infitiaris (nier)?

J. Contra, culpam confiteor (j'avoue mes torts).

C. Cajus damnatus est ad furcam (patibulum, crucem).

J. Falso accusatus est (on l'a accusé à tort).

C. Antonius praeceptori praetereunti nec assurrexit nec caput aperuit.

J. In culpa fuit (peccavit, non recte, male, perverse fecit).

C. Propter delictum hoc vapulabit.

J. Recte caedetur (non injuria, non immerito, haud falso

- non à tort).

C. Non possum, quin te reprehendam.

J. Non recte, (perverse) facis.

M. Quid significat: aequum et bonum (aequum bonumque), Claudi?

C. Id quod bonum est et justum; aequitatem et justitiam.

M. Quid significat: boni consulere?

C. Agréer, approuver, être content de v.g. laborem, munus, etc. boni consulere vel bonum judicare.

Te rogo boni consulas coenulam nostram.

Praeceptor noster nihil unquam boni consulit (n'est jamais content).