M. Quomodo Latine redduntur vocabula Gallica possible, impossible, Paule?
P. Latine dicimus, aliquid esse vel fieripotest; aliquid agi, effici, accidere potest; possum, non possum, nequeo aliquid facere; copia est, facultas est; copiam, facultatem habere aliquid faciendi.
Item fas, nefas est - in rebus quae pertinent ad legem divinam, naturalem, moralem.
M. Antonius et Carolus inter se colloquendo haec nobis demonstrabunt.
A. Licetne pensum tuum inspicere, si multa peccaveris?
C. Potest (esse potest), ut unum et alterum mendum negligentia praeterierim (il est possible).
A. Fac ea cito corrigas, te quantum potero, adjuvabo (quantum poterit).
C. Hui, non reperio calamum; potest, ut in via mihi exciderit. sine calamo autem scribere non possum (fieri non potest, ut scribam; copiam, facultatem scribendi non habeo; copia non est scribendi).
A. Adduci non possum, o bone, ut credam te calamum amisisse (je ne peux pas croire), quod nullo pacto fieri potest, quia alias res quibuscum calamus erat inelusus, omnes hic invenio.
C. At eum reperire plane non possum (tout- à- fait impossible).
A. Neque ego ullum, quem tibi commodem, habeo, quod pergrave est (quod acerbum est ut quod maxime - fâcheux au possible), quia tempus jam praeteriit et praeceptor exspectatur. -
M. Pergant Hugo et Guilelmus de quolibet argumento.