Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/328

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 314 —

H. Recte spero. Bene eveniat (vertat - j'ai toute confiance)!

M. Pergant Ferdinandus et Thomas.

F. Licetne ex te scire, Thoma, cur mihi stomacheris (en vouloir)?

Th. Abi hinc cum simulatione tua (allez- vous- en avec).

Fieri non potest, ut tibi non irascar (quin tibi irascar; facere non possum, ut tibi non irascar).

Nequeo te amplius amare (fieri non potest, ut amplius te amem).

F. Ain'tu (itane? - serait- il possible)? Quidnam mali merui (commettre)?

Th. Rem non ignoras (causam probe novisti).

F. Dic planius et apertius, quid velis (sentias); sic enim mihi me purgandi copia (facultas) est nulla.

Th. Nonne heri mihi invidiam magistri conciliasti (denigré auprès)? Vah, mihi amplius commercium non erit tecum.

F. Et tibi compertum est scilicet me istud fecisse (convaincu).

Th. Nihil est quod accidere non possit (tout est possible).

Certe compertum habeo te simulatum amicum esse (faux), quam ob rem te diutius non feremus (vous vous êtes rendu impossible).

Si quisquam est falsus, profecto is tu es.

F. De contrario te convincam.

Th. Dubito num possit (scil. fieri; vel possis - possible).

F. Nihil est, quod Deus efficere non possit, et ipse illuminabit innocentiam meam (à Dieu tout est possible).

Th. Speras ex arena funem facere posse (une chose impossible).

F. Istud certe non potest (scil. fieri), sed audi: equidem multis diebus magistrum non conveni (parlé), si ergo heri quis te denigravit, is alius fuit, non ego. I, si libet, et interroga magistrum. -