Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/344

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 330 —

seu rem), epistola ad exteriorem et interiorem formam se refert.
Magno solatio mihi tuae litterae fuerunt.
Litterae tuae mihi valde placuerunt.

Sed: complica et obsigna epistolam. Epistolam tuam omnino laceratam accepi; hanc epistolam alteri junxi (adjunxi; cum altera conjunxi; alteri implicavi; in eundem fasciculum addidi = inclusi).

M. Licetne igitur, Ludovice, dicere: litteras scribere (conscribere)?

L. Licet, si addo ad aliquem; secus dicendum est epistolam scribere, conscribere.
Litteras ad aliquem dare, mittere.
Litteras Romam dare; litteras in Europam mittere.

M. Une petite lettre?

L. Epistola pusilla, (minuscula); litterulae, litterae paucorum versuum; aliquid litterarum (litterularum).

M. Voici une lettre pour toi de tes parents?

L. En epistola (litterae) a parentibus ad te scripta (missa, data).

M. Jusqu'à présent je n'ai reçu de toi que deux ou trois lettres?

L. Adhuc binas trinasve a te accepi litteras (binae trinaeve mihi abs te allatae, perlatae, redditae sunt litterae).

M. Cur non dicis: duas, tres?

L. Quia duae, tres litterae significat duas, tres formas vel notas elementorum (lettre de l'alphabet) v. g. hoc vocabulum tribus litteris compositum est.

M. Je n'ai pas encore répondu à votre lettre?

L. Adhuc non (nondum) respondi ad epistolam tuam, (nondum rescripsi ad epistolam vel litteras tuas).
Adhuc non respondi epistolae tuae (litteris tuis).

M. Je n'ai pas encore reçu de réponse à ma lettre.

L. Nondum litteris meis rescriptum est (a parentibus).