M. Lettre de condoléances, de félicitations, de remerciements?
L. Epistola consolatoria, gratulatoria; litterae gratias agentis (agentium); redditae sunt mihi litterae tuae consolatoriae, etc.
M. Finissons maintenant cette lettre.
L. Concludamus jam hanc epistolam.
M. Multa alia etiam de epistola dici possunt, sed spero fore, ut Bernardus et Eugenius sermone quem jam inter se sunt collaturi, quae desunt, suppleant. — Amabo vos, incipite (s'il vous plaît)!
E. Ecce, Bernarde, tabellarius adest (le facteur vient).
B. Io! peram epistolarum plenam habere videtur (sac). Fore spero, ut nunc quidem (cette fois) litterarum aliquid et mihi afferat (reddat).
E. Amet te Deus (Dieu vous bénisse), tabellarie; ecquid ad me?
T. Hanc unam, domine, accipe ad te epistolam (voici une lettre).
B. Quid? ego nihil auferam, tabellarie (et moi je ne recevrai rien)?
T. Neutiquam, domine; en fasciculus iste ad te et acta diurna (paquet et journaux).
E. Estne paululum otii tibi, tabellarie? Si ita, sequere me, ut poculum vini tibi apponam, id quod copiam mihi dabit, hanc epistolam veloci oculo percurrendi et si opus erit breviter rescribendi. Asside, oro, tabellarie, asside (asseyez-vous)! — Bombax, Bernarde, haec epistola opera data (dedita) a fratre ad me est missa, et insuper etiam pecunia gravis (est une lettre expresse et chargée).
B. Quid hoc sibi vult? Ubi nunc commoratur frater tuus (qu'est-ce que cela veut dire)?
E. Priusquam respondeo, mihi videndum est, unde epistola sit data. Habesne cultellum, Bernarde, quo eam incidam?