B. Quid, cultello tibi opus est, cum involucrum jam
undique sit scissum et laceratum?
Insuper inscriptio etiam, ut video, plane est diluta (l'adresse effacée). Quorsum, quaeso. epistolae obsignantur, cum signum raro integrum maneat? Signa ista quidem omnino turbata videntur (violé).
Propera et remove ea (enlever)!
E. Recte dicis (tu as raison). Numquid saepius accidit, tabellarie, ut vobis ejusmodi epistolae reddantur (que vous recevez de telles lettres)?
T. Rarius scissas, domine, saepius vero quarum inscriptio est diluta vel parum clare seripta, imperfecta, vix inchoata, etc.
E. Istud mihi mulierem illarn in memoriam revocat, quae epistolam filio meo in bello inscripsit (à dressée à son fils)
T. Heri modo (hier seulement) fasciculus nobis traditus est Cajo Marco cuidam tantum inscriptus (adressé à un certain).
B. At revertamur ad epistolam tuam, quae digressione ista plane in oblivionem venisse videtur. Quid igitur novi?
E. Hem, data est Vindobona (Vienne) pridie Idus Novembres (12 Nov.).
Sed miror, si non pudet cessatorem illum in litteris (le correspondant négligent) mihi, qui impiger sum in scribendo (qui lui écris si souvent, qui suis si exact), istas litterulas mittere. Crebras profecto ab eo non exspecto epistolas, sed utique longiores (uberiores, pleniores), non ejusmodi pusillas, quae commode columbae internuntiae pedibus annecti possint (lier aux pieds d'un pigeon).
Numquam ego ei litteras mitto, quin non solum altero tantum, sed decies tantum contineant (deux fois - dix fois autant).
B. Quam pridem tibi non scripsit (combien de temps y a-t-il que)?