vereor, ne sera aliquando subeat eum poenitentia (s’en repentira trop tard).
B. Et quid praeterea scripsit?
E. Ne litteram quidem (pas même une ligne) nisi Albertum sodalem ejus (compagnon) Vindobonae gravi morbo laborare, quod ut cum parentibus quam primum communicarem, me orat. Nescio equidem quomodo matri,quae rem adhuc ignorat, tristis nuntii mentionem sensim inferam (communiquer avec ménagement). Fortasse tu id videbis (tu te chargeras de cela).
B. Tu te fallis; magno enim cum pudore meo fiteor (je dois avouer à ma grande honte) mihi parum ad istud esse animi (trop peu de courage).
E. Omitte sermonem (n'en parlez plus); ego postea, matri scribam.
B. Et mihi dices, quo animo rem acceperit (tulerit).
E. De ista re alias sermonem habebimus (nous en parlerons une autre fois).
B. At vix intelligo, Eugeni, quorsum Cornelius pecuniam ad te miserit (pourquoi).
E. Istud in aperto est (c'est très simple): ut scilicet
(naturellement) aes ejus alienum dissolverem (que je paie ses dettes).
B. Unde fit, ut hic etiam aes alienum habeat (in aere alieno sit)? Qui sunt creditores ejus?
E. Nemo alius nisi quidam bibliopola (libraire) cui,
antequam proficisceretur, satisfacere oblitus est.
B. Levia sunt ista (ce n'est rien que cela); sed in ultimas Aquilonis partes proficisci - quod deliramentum (quae somnia - quelle idée)!
Est profecto, quod dubitem, num mens ejus sit sana (j'ai toute raison de douter).
E. Rem oblivioni dare praestat, nam expertus scio, eum ab incepto nulla vi abstrahi (averti) posse (il vaut mieux...