Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 21 —

licet (sachez done) unumquemque apicem neglectum mendum imputari (compter pour).

In vocabulo úrbem u littera acuitur (a l'accent aigu), in mater nomine a littera flectitur (circumflectitur—a l'accent circonflexe), in causa a est flexum.

Quamvis igitur in ceteris rebus mihi satisfeceris, tamen propter accentus decem mendis plus habens quam Georgius et tribus minus quam Claudius, tu quidem supra eris Claudium, sed infra Georgium. Fredericus postremus (ultimus) erit, Stephanus autem proximus a postremo (avant-dernier).

Illud unum vos etiam admonuerim (je voudrais aussi vous faire remarquer).

Cum propter spatii inopiam in extremo versu divisio verbi alicujus erit necessaria, hoc praeceptum tenete:

a) Cum consonans geminata separanda est, prior vocali praecedenti, posterior sequenti adhaerebit: an-nus,ab-bas.

b) Consonans inter duas vocales media, verbis composi-tis exceptis, adhaeret sequenti: di-xi, ma-ximus.

c) Consonantes, quae possunt connecti in principio verbi alicujus Latini vel Graeci, connectuntur etiam in medio: scri-psi (psallo), pi-scis (scamnum), Co-smas (smaragdus), a-sper (spero), no-ster (Stephanus).—Nihil est praeterea (nihil restat,—c'est tout).

Guilelme, restitue, amabo (s'il vous plait), suum cuique commentarium.

6. De attentione animi.

Si vis emendate loqui, dic: Attendere animum ad aliquem vel ad aliquid; attendere vero aliquem (aliquid) vel alicui rei. Substantivum attentio animi, sed saepius attentus animus.

M. Quomodo Latine exprimitur adjectivum Gallicuin distrait, Eugeni?