Quid suavius quam litteras dare et accipere (échanger); quid jucundius quam per litteras cum amicis absentibus agere et colloqui (converser)!
Litteras ad tempus intermittere, ut res postulat (d'après les circonstances), bonum esse potest; omittere negligentis est (omettre tout à fait).
Ultimum te jam rogo (pour la dernière fois): visne aliquid scribere?
B. Nihil, ut dixi, ne litteram quidem, etsi Cornelium semper dilexi carumque habui. Tu vero fac tandem aliquando incipias, ne tabellarium moreris (tabellario moram facias) neve serae litterae tuae perveniant (arriver trop tayd).
E. Exspecto quid velis (je suis à votre disposition).
Sed opus est mihi, cui chartam imponam aliquo substrato. Tu vero interea tace, si placet, neque enim angustiae spatii temporisque, nec gravitas rei mihi facile permittent inepta scribere (sottises).
Ceterum rem paucis persolvero. Istic in mensula invenies narrationem fabulosam (fabularem historiam - roman) jucundissimam, qua si tacere te taedeat, tempus interea fallas.
- Incipio. -
B. Quid? tu scribendi jam fitiem fecisti (fini)?
E. Feci, neque quidquam jam restat, nisi ut nomen subscribam (signer), nam diem jam supra adscripsi (date). Epistolam complicare, in involucro (integumento) recondere (mettre dans l'enveloppe), Cornelio inscribere (adresser à Corneille),. obsignare (cacheter), ad pondus examinare (peser) nihil negotii erit.
B. Habesne necesse, eam pendere (pensare, ponderare, - croyez- vous nécessaire de la peser)?
E. Tutius est eam in lance (in libra) ponere (pondus trutina, statera examinare - mettre dans la balance). Epistolae meae quidem plerumque dena grammata ponderis