Quemadmodum igitur oportet hoc pronornine utaris, Hugo?
H. Quotiescunque pronomen referri potest ad secundam personam (tu, tuus) vel ad aliquid quod ad eam pertinet, ut verba, qualitates, actiones, tempus, res, locus, ubi habitat, etc.
M. Sempronius tecum paulisper sermonem conferat, quo clarius usus demonstretur. -
S. Mihi non satis est spatii, Hugo, ad scribendum; aufer, amabo te, paululum istos libros (qui sunt tui vel prope te).
H. Libentissimo animo, cum nihil sit facilius quam liberare te ista molestia (= qua tu afficeris).
S. Valde deplorandum est, quod haec subsellia sunt tam angusta; quam vellem paulo essent latiora.
H. At tu es magistri filius; utere ista auctoritate, ut meliora fiant (= tua auctoritate).
S. Ista quidem vera sunt (= quae tu dicis), sed subsellia immutare non in patris, sed in aliorum potestate est positum.
H. Qui sunt isti (= de quibus tu loqueris), ut conquesturus eos proxime adeam?
S. Unus in via Equina habitat (Rue du Cheval).
H. Istac quotidie ad scholam venio (= per eandem viam quam tu dicis).
S. Alter vero in via Regia.
H. Neque istinc domus nostra magno intervallo remota est (= remota est a via, quam modo dixisti).
M. Optime factum. In epistolis imprimis caveatur, ne pronomen male usurpetur. Si ad aliquem scribo, ex se intelligitur illum esse secundam personam, non primam neque tertiam. - Francisce, responde, amabo, ad epistolam quamlibet et fac operam des, ut bene utaris pronomine.
F. Vehementer gaudeo, mi Antoni, quod tandem aliquando certiorem me fecisti, quid istic agatur (= ubi tu es).