Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/353

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 339 —

Neque vero minus vehementer miror, quod mihi tam accurate de Lentulo quodam., cuius amicitiam fecisses, scripsisti. Iste mihi plane est ignotus. Putas praeterea te solum, qui pecuniae inopiae labores? Istis curis et difficultatibus neque ego prorsus sum exemptus.

Quod vero de amoenitate et magnificentia urbis istius scribis, tantopere mihi arridet, ut, si vere proximo etiam istic eris, certe sim istuc venturus, praesertim cum Romam proficiscenti necesse sit, iter persequatur istac.

M. Perbene! Sexcenta alia ejusmodi exempla afferri possunt; velut hortulanus, ut unum de vita quotidiana sumam, furem, quem invocatum in ceraso deprehendit, inclamat: « Quid tibi, nequam, istic est negotii? » etc.

Etiamnunc alia pronomini « iste » subjecta est notio; quaenam, Marcelle?

Mr. Notio quaedam ironiae vel contemptus, verbi gratia:

Isti me doceant (de telles gens)?

Ostendam, quo amico isti erga vos sint animo. Videte quae istae sint copiae (troupes).

Nemo alius nisi iste tuus frater.

Istos non timemus.

Iste simulator.

Quid, tibi placet ista charta?

Non erit amicitia ista, sed proditio (ce ne sera pas une). Mollities esset ista, non virtus (ce serait).

Item in consessu judicum reus hoc pronomine significatur.

M. Marcellus dicto usus est modo « verbi gratia », Hilari; quomodo Latine exprimis nostrum « Par exemple »?

H. « Par exemple » Latine est: exempli causa (gratia) aut

verbi causa (gratia); aut ut (velut).

M. Quibus scilicet sine discrimine utaris; nonne?

H. Minime gentium, domine; sic ea distinguo:

1) « Exempli causa (gratia) » utendum est, cum non de