mera locutione, sed de vero exemplo vel facto ex historia vel de vita deprompto agitur. Neque unquam collocatur solum, sed cum verbis afferre, proferre, ponere, nominare et cum aliis conjunctum.
M. Affer exempla.
H. Exempli causa paucos nominavi. Satis est unam rem exempli causa proferre.
In ea muliere etiamnunc quasi exempli causa vestigia antiqui officii remanent.
Ridiculum vero est dicere:
Si quis exempli causa se mungit (se mouche). Cajus exempli causa tacuit.
Bis tibi exempli causa scripsi. Crassus exempli causa nihil dedit. Quintus exempli causa risit.
M. Cur ridiculum?
H. Quia sensus est: hi omnes ita fecerunt, ut aliis exemplum praeberent.
2) Cum enim aliquid indefinitum arbitrario exemplo explanare volumus, utimur « verbi causa (gratia) », quod idem fere significat ac « disons », vel: « ut aliquem vel aliquid nominem ».
M. Confirma istud exemplis.
H. Putasne Crassum verbi gratia esse miserum? Heus, tu Rufio verbi gratia, cave mentiaris.
Veni ad me quam primum, verbi gratia perendie. Flos iste verbi gratia oriente Canicula seritur.
Aves, quae verbi gratia hieme tandum emergunt. Phormio verbi gratia hodie nihil didicit.
Si quis verbi gratia aegrotat. Appius verbi causa aliter sentit.
Si propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter virtutem nos amamus.
Unumqemque convenit aliquid conferre ad opus illud, verbi gratia mille sestertios.