E. Recentiores haud raro vocabulo distractus utuntur; cum vero distractus apud veteres significet: tiré de côté et d'autre, pris par plusieurs occupations v. g. tot tantisque negotiis distractus, nostro verbo minime respondere videtur.
M. Dic igitur recte: Tu es distrait.
E. Tu in alienis rebus es occupatus; tu alienis cogitationibus es impeditus.
Animus tuus a sententia aberrat (ton esprit est distrait).
Animus tuus peregre est; mens tua peregrinatur.
Aures tuac peregrinantur. Tute hic. animus alibi.
Tu animo excurrere et vagari videris. Tu praesens abes.
Tu aliud cogitas (aliud, alias res agis).
Semper aliena agis.
Per imprudentiam ita respondisti (par distraction).
Tu aliena loqueris (d'une manière distraite).
Grave(molestum) est praeceptori tot pueros videre nugantes (evagantes, alias res agentes, alienum a sensu animum habentes—il est fâcheux de voir—distraits).
M. Claudius jam experietur pueros exhortari, ut animos attendant.
C. Heus, Petre, animus tuus non est attentus (ton attention n'est pas grande).
Non attendis animum ad ea quae dico.
Attende me dicentem; animo attento in re tam difficili opus est.
Aures tuae, Paulc, peregrinantur (mens tua peregrinatur).
Animus tuus peregre est. Tute hic, animus alibi.
Homo es summae levitatis. Mihi, quaeso, ausculta.
Attentius, imo attentissime audias me oportet.
Omissis istis ineptiis (folies) os et oculos in (ad) me converte.
Heus, nebulo (vaurien)—te Marcelle significo —tu me (mihi) non attendis.
Tu alias res agis (aliud cogitas, aliud agis).