Quid est, mi Theodore, quod cum jam plus minusve denas ad te dederim litteras, tu vix unis responderis? Adeone refrixit tua erga me vetus amicitia, ut ne salutatione quidem me digneris?
Diu est quod nihil ad te dedi litterarum, non oblivione, sed quod nihil haberem, quod scriberem.
Quod tam longo temporis intervallo nihil ad te dederim litterarum, excusationem accipe, non peccati sed silentii. Pudet quidem me tamdiu nihil tibi scripsisse, sed profecto si scias quantis hic distineor occupationibus, facile habeas silentio meo veniam.
Longum intervallum est, cum litteras ad te dedi nullas, quod accidit non remissione observantiae in te meae, sed quia multis et molestis occupationibus impeditus alia quoque officia permulta deferre coactus sum.
Tu calamo parcis, mi Semproni. Piger adiiiodum in scribendo es.
Me illa cura sollicitat angitque vehementer, quod dierum jam amplius decem intervallo nihil litterarum a te accepi.
Jam pridem nullas abs te accipio litteras, ego vero binas ad te dedi eodem exemplo (contenu). Crebrius vellem ad me scriberes.
Irascor et graviter irascor quod a te jam diu litterae nullae. Exspectanti mihi abs te quotidie litterarum aliquid saeculum paene praeteriit.
Video te occupatissimum esse, qui ad quaternas meas litteras non responderis.
Jam pridem nihil a te accipio, quod non contingit sine magna mea sollicitudine.
Doleo tibi chartam deesse, si ejus inopia ad me et rarius scribas et brevius.
Si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur, peto a te, ut id non negligentiae meae, sed ne occupationi