Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/37

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 23 —

Huc animum attende; huc adverte, hoc age!

Si tibi cordi non est argumentum animo sequi, quiesce saltem.

Heus, dormitator (rêveur), tu praesens abesse videris.

Non es attentus; non animadvertis. Attende, quaeso.

Attentum te praebe; animum adverte!

Heus, verbeto (coquin), tu semper aliena agis (tu es distrait).

Attente audi amabo, et toile nugas istas (éloignez; et nugas relinque—bagatelles).

Mitte sis (=si vis) ista deliramenta, Georgi, et esto rei attentus. Velim unumquemque rem attento animo excipiat.

Hem cave, Antoni (prenez garde)! simulas te esse attentum.

Age, amabo, negotium tuum (faites attention à).

Tantumne tibi otium est ab re tua, ut aliena cures?

Adhibe ad opus tuum omnem diligentiam.

Quid cum vicinis tibi est negotii?

Quid tibi est cum Antonio commune? Quid tibi cum illo est?

Quid tibi cum Carolo rei est?

Adhuc patienter te tuli, si vero pergis tam parum attentus esse, nihil amplius mihi tecum erit (rien avoir à faire).

Id bono discipulo agendum est, ut praeceptores imprimis diligenter attendat.

Heus, Stephane, satis non habes ipse cessare (ne vien faire), sed alios etiam a studio avocas (distraire);

(alios turbas, perturbas, conturbas, impedis, prohibes a—déranger).

Videte, quomodo huc et illue se verset (se tourne de tous côtés).

Sed rei medebor (rei remedium inveniam).

Rebus, quae ad te non attinent, nimis es attentus (plus aequo es attentus, attentior, quam decet).

Fac animum ad eas res intendas, quae ad te attinent.

Animum tuum ad hoc unum vitium animadverterim, (de hoc uno vitio te monuerim—attirer votre attention sur).

De hac re attentius cogites oportet.