M. De praeceptis satis, quae quidem sunt necessaria, sed quorum enumeratio taedium affert (cause de l'ennui). Stephanus et Hilarius sermone inter se habendo (conversation) rem nobis lepidius proponent (plus agréablement). Eja, macte virtute!
St. Hodie primum te video (pour la première fois).
Quod nomen est tibi, et cuias es (unde domo - d'ou es- tu)?
H. Nomen est mihi Hilarius (nominor Hilarius). Natione sum Britannus, ortu Londinensis (natus, ortus Londinii - né à), sed mater post mortem patris Lutetiae Parisiorum domicilium collocavit (sibi constituit - établir son domicile).
St. Quam pridem in hoc nostro gymnasio versaris (depuis quand)?
H. Non ita pridem (depuis peu).
St. At certe de nostra classe non es, aliter te jamdiu cognovissem (j'aurais fait ta connaissance).
Amplius sunt duo menses, cum equidem hic commoror (je suis ici depuis plus de deux mois - jam alterum mensem hic litteris studeo).
Quam pridem pater tuus mortuus est?
H. Abhinc tres annos (triennium) mortuus est (il est mort depuis).
St. Suntne tibi fratres et sorores?
H. Unus frater major, qui in India fortunam tentat (periclitatur).
St. Qui quidem quam saepissime scilicet litteras ad te mittit (naturellement).
H. In errore versaris, o bone; ex quo profectus est, ne semel quidem mihi scripsit (depuis qu'il est parti).
St. Sed litterae a matre tibi dantur (afferuntur - tu reçois).
H. Ita sane; mensibus duobus proximis decies minimum