Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/380

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 366 —

mihi seripsit (dej5jjis - 5,;lois), sed ab avunculo, qui Bruxellis commoratur, anno jam prope nihil accepi (depuis un an).

St. Bono animo esto; cras diem feriatum habebimus (congé).

H. Quam saepe hic dies feriati conceduntur?

St. Minus saepe (pas souvent), namque sesquimensis (six semaines) intercessit (confectus, interpositus, peractus, circumactus est, transiit, praeteriit - s'est écoulé) cum, ut vides, sine ulla cessatione molimur (sudamus - depuis 6 semaines nous travaillons sans relâche).

H. Non puto hoc fieri posse (cela me semble impossible).

St. Pro certo tibi affirmo, nobis ex Calendis Majis (usque a Calendis Majis; jam inde usque a Calendis Majis) ad hanc horam ne unum quidem diem feriatum fuisse, ex quo, si computemus, sesquimensis est.

H. Id mea minime refert (Id non laboro - peu in'importe):

in ferils majoribus mihi omnia sunt.

St. Propterea, opinor, quod per ferias aestivas iter facere consuevisti. Fuistine jam in Helvetia?

H. Fui anno superiore (exacto, transacto, circumacto, proximo, superiore - l'année dernière)[1] cum avunculo; item invisimus (lustravimus) Italiam. Hoc anno iter faciam in Germaniam et anno proxime sequente in Hungariam.

St. Helvetiam et ego bis jam invisi, cujus memoriam perpetuo animo meo fixa manebit (cujus memoriam meam nulla unquam delebit oblivio - j'en garderai un éternel souvenir).

Quid enim grandius ac majestate mirabilius spectaculum praebeat quam montes illi altissimi, post hominum


  1. Nemo veterum unquam dixit: anno elapso; annus elapsus est; hora, dies, mensis, tempus elabitur: quia tempus iis tantum elabitur, qui eo male utuntur.