spectat, domine v.g. Jam proximo mense dedi ad te litteras neque adhuc responsum accepi ullum. — Hoc Horatii carmen jam proxime interpretari incepimus (la dernière fois).
Litteras a me petis: exspecta paulisper (paulum) namque mense proximo ipse ad te veniam. —
M. Conside (sede, reside), Francisce; Alexius nobis demonstrabit, quid intersit inter extremus, ultimus, postremus, quo melius etiam sententias illas prorsus falsas esse intelligatis.
Ceterum recta verborum distinctio nunquam, confido, non vobis perutilis erit.
Eja vero, Alexi, quid significat extremus?
A. Extremus[1] ad finem vel terminum alicujus rei refertur, sed ita tamen, ut intimus vel medius ei sit contrarium. Quod extremum est, ait Cicero, hoc est finis: nam licet etiam finem pro extremo dicere.
Genabum (Orléans) est Galliae urbs intima vel in media Gallia sita; Vesuntio (Besançon), Nancium (Nancy), Massilia (Marseille) urbes extremae.
Multi Lutetiae Parisiorum (quae in interiore Gallia est sita) nascuntur, qui nunquam urbes Galliae extremas sint visuri.
Qui in medio stat pontis, utramque poterit pontis partem extremam vel finem videre.
Qui vero in medio urbis amplissimae habitat, is partes ejus extremas certe videre non potest.
Caesar in extremo ponte turrim, ad extremas fossas castella constituit.
Oratio, liber, epistola habet partem primam, mediam, extremam.
- ↑ Nomen substantivum: extremitas v.g. mundi, circuli, lacus; extremitates corporis. Frigus jam invasit extremitates.