Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/384

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 370 —

In extrema oratione, in extremo libro tertio, quod quaeris invenies.

De hac re ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte orationis verbum fecit ullum.

In ordine unctionum unctio graviter aegrotantium est

extrema vel postrema.

In extrema fere parte epistolae hacc scripta erant (presqu'à la fin).

Tabellarius mihi epistolam attulit in qua extrema inveni.... (à la fin de).

Litteras tuas accepi,quibus in extremis tantopere me laudas. Extremo anno, extremo hoc mense, extremo mense Martio de vita decessit.

Extrema hieme bellum apparavit, ineunte vere suscepit, aestate confecit.

Ad extremam senectutem pervenit.

Eam amicitiam ad extremum finem vitae perduxit.

Operi meo extremam manum nondum imposui (mettre la dernière main).

Extremum illud est, ut te rogem et obsecrem (il ne me reste pIus qu'à te prier). -

M. De hac super re satis, Alexi. Quid amplius de extremo dici potest, Hugo? - Sed de hoc postea; responde potius ad hanc quaestionem. Alexius paulo ante exemplum attulit « extremo anno ». Profer aliquot exempla, quae contrarium et

alia quae idem atque « extremo anno » declarent. Intelligistine, quid velim?

H. Ita probe, domine. Cicerone auctore dicere licet: Ineunte anno; qui item habet: Ineunte aestate, ineunte mense Januario (an commencement).

Vel aliorum auctoritate: Initio vel principio anni incipiente anno; qui praeterea dicunt: Principio veris vel primo, novo vere: autumni tempore primo; prima nocte; prima luce.