Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/387

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 373 —

extremo vel ultimo dicere, plerumque haud ita magnum discrimen inter ea esse judico.

Ultimum et extremum coelum: ultimus et extremus mensis anni.

In ultimuam vel extremam provinciam confugit.

M. Quid significat postremus, Georgi?

G. Postremus ita seriem aliquam terminat, ut nihil amplius sequatur.

Petrus primus advenit, Paulus secundus, Andreas postremus. Guilelmus classis primus est, Claudius decimus, Antonius

postremus.

Ego sum in (de) postremus, nescio an tertius aut secundus a

postremo.

In oratione alla prima ponenda sunt alla postrema. Pater meus quotidie postremus cubitum ire consuevit. Cura canum tibi postrema non esse videtur.

Quaeritur, quis Romanorum rex fuerit postremus.

Cicero denique praeclarum mihi subjicit exemplum dicendo: Tum ut quisque in fuga postremus, ita in periculo princeps erat; postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur.

M. Nonne supremus quoque significat dernier?

G. Imo significat, domine, sed plerumque in rebus, quae ad mortem spectant.

Dies (vitae) supremus; hora, nox suprema; cura suprema (testament); vox suprema (la dernière parole); supremum vale (le dernier adieu); spiritus supremus; usque ad spiritum supremum mentis compos erat; honor supremus (= exsequiae); lapis, tituli supremi (épitaphe). -

M. Converte, Carole, in Latinum: « Ton avant- dernière lettre s'est probablement perdu en route »; et: «

L'avant- dernière foire était beaucoup plus fréquentée que la dernière ». -