Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/388

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 374 —

C. Verisimile est epistolam tuam superiori proximam

excidisse in via.

Mercatus novissimo proximus superiore longe celebrior ac frequentior fuit. -

M. Ad extrenium unusquisque vestrum quodlibet de re, quam modo agitavimus, proferat velim exemplum. Initium faciat ultimi subsellii postremus.

F. Per superiores ferias aestvas cum avunculo iter feci in Italiam.

V. In proxima ambulatione ventus pileum (chapeau) meum ablatum in flumen conjecit.

P. Velim mihi dicas, Paule, quatenus in superiore schola Virgilium legeritis.

Th. In recentissimis, quibus interfui nuptiis, unus ex convivis subito mortuus est.

C. Proximo Pascha[1] villa nostra flammis consumpta est.

H. Superiore (vel priore) die lunae annum decimum octavum agere coepi (entrer).

S. Proxima nocte me naufragium fecisse somniavi.

A. Frater meus summa cum laude ex novissima scientiae

periclitatione evasit.

B. Superiore natali Christi horologium aureum ab amita dono accepi.

E. Supremae admonitionis eius nunquam in posterum memor non ero.

G. Princeps ille proximo regi plane erat dissimilis.

J. Recentissima epistola tua jurgium inter me et fratrem excltavit.

M. Proximo biennio vel potius triennio avia mea lecto erat affixa.


  1. Pascha est nomen neutr. primae declinationis significans et festum, et agnum paschalem. Altera forma: pascha, atis.