Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/389

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 375 —

G. Vale mi Petre; in hac vita jam nunquam te videbo.

Fr. Primum hodie hanc urbem viso et postremum opinor, quoque.

A. Illud bellum non ultimum erat Romanorum; sed princeps ille ultimus erat suae stirpis. Haec omnia jam in proximis litteris meis tibi exposui.

B. Ultimum (postremum) te moneo, Antoni.

C. Ultimum vobiscum intersum convivio.

G. Decembris est anni mensis extremus (ultimus, postremus).

V. Hispania postrema omnium provinciarum ductu Augusti Caesaris perdomita est (était la dernière qui).

E. Ille imperator postremus idolis sacrificavit et primus

Deo vero basilicam aedificavit (est le premier qui).

H. Cum supremam horam advenisse sensisset, omnium virium contentione singulis adstantibus vale dixit.

I. Opus meum exeunte anno superiore confeci: en volumen postremum.

M. Heri mater mihi postremam misit epistolam, namque hodie mane repentino mortua est.

P. Hic est feriarum dies postremus (ultimus, extremus).

S. Extremum illud est, ut omnibus precibus te orem, ne tanta calamitate tinquam mihi desis.

F. Primo omnia patienter tuli; postremo autem quam optime poteram me defendi.

V. Diu dubia victoria pugnatum est; deinde Galli pedem referre coeperunt, postremo sunt numero superati.

68. Colloquium de tempestate vel statu coeli.

Vocabulum Gallicum le temps (qu'il fait) Latinum est: tempestas, coelum, status vel facies coeli, aër, cum verbis habere, uti, esse, nancisci -