Alienis cogitationibus impeditus, nihil videbit, nihil audiet (distrait).
Qui poterit is bene respondere, cujus animus a sententia aberret (qui est distrait)?
M. Quac opus sunt, Thoma, ad scribendum
(quibus rebus eges; quae requiruntur ad...)?
Th. Mihi opus est charta vel tabula litteraria (ardoise), calamo (penna) vel graphide (crayon), nonnunquam creta (craie) quoque, rubrica (pierre rouge) vel carbone: atramento denique et scrinio vel capsa, in qua haec omnia conserventur.
M. Bene! Quis vestrum scit, ex qua materia texatur (conficiatur, praeparetur) charta?
B. Ego, domine. Charta ex libro arborum vel ex detritis panniculis (vieux chiffons) conficitur.
M. Fuistine jam in officina aliqua chartaria (fabrique)?
B. Sane quidem fui, domine, ubi, quomodo omne genus (omnis generis) chartae conficiatur, planissime vidi. Latos obiongosque pannulos texunt (bandes), qui in quadrata dissecti vel magnariis (marchand en gros) vel institoribus (marchand en détail) venduntur (on qui aversione, per aversionem en gros, vel singuli popello venduntur—en détail au petit peuple).
M. Sane bene (très bien)! Quae sunt genera chartae, Patrici?
P. Charta scriptoria, domine, qua in schola utimur; charta emporetica, quae ad emporium (marché) pertinet, ide est, qua varias res amicimus (involvimus), ut operarii caseum, lardum, farcimina (saucisses) etc; eadem plerumque utimur ad commentarios librosque contegendos (vestiendos).
Deinde charta delineatoria (papier à dessin), spissa (épais)