Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/399

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 385 —

Saevit hiems. Frigeo (algeo); frigore morior.

Frigore inhorreo (perhorresco); algent pedes (manus) mei (j'ai froid aux pieds).

Nives (masses de neige); nix vetus, nova; nix cumulata vento. Nives quae recentes ceciderunt; mons nivium.

Nives solutae; duratae gelu; mons nive obsessus (opertus). Ningit; nix cadit (de coelo delabitur). Diem nivalem, gelicidium (verglas) nacti sumus (nous avons).

Montium juga perenni nive obruta. Mare congelatum (concretum); nives glaciatae; aqua conglaciat, congelat, congelascit, frigore concrescit (durescit); aqua frigoribus congaciat. Rhenus comgelat; frigore mori, exanimari, perire, interire.

69. De eruditionis vel scientiae tentatione (periclitatione).

M. Jam audistis, pueri, hodie post meridiein scholam non esse futuram, quia rector gymnasii re diu multumque ponderata diem crastinum tentandae scientiae vestrae constituit.

Cras igitur periclitatio (cognitio) major, perendie minor vobis subeunda erit, i. e. cras scripto, perendie voce respondebitis.

Non est, opinor, quod vos nominatim exhortar, ut his paucis, quae restant horis, totum ani,um ac diligentiam in praeparatione ponatis; neque enim adhuc, ut spero, ex animis vestris excidit (effluxit), quantuum laudis superiore eruditionis vestrae periclitatione merueritis (vobis peperitis, collegeritis). Confido igitur fore, ut haec tandem vobis sit laudi, decori, ornamento.

Guilelmus. Qui erunt, domine, doctrinae (peritiae) nostrae judices (qui erunt interrogatores - les examinateurs)?

Nos in schola...
25