et scabra (raboteux); tum charta spissior (carton), qua librorum concinnatores (ii, qui libros compingunt — relieur — libros amiciunt, inducunt — cartonner); charta bibula, quae atramentum bibit (imbibit, transmittit, et quam ad scripta siccanda adhibemus; denique charta varii coloris, tenuis illa ac subtilis, quae ad flores artificiosos aliasque res similes conficiendas usui est; quae luci objecta fit pertranslucida (transparent), sed soli exposita facile amittit (mutat) colorem.
M. Perbelle! Quid est membrana, Petroni?
P. Est pellis ovina ad scribendum praeparata (parchemin).
M. Quae sunt adjectiva a membrana derivata?
P. Membraneus, ut codex membraneus (de parchemin) deinde membranaceus (semblable au parchemin) ut charta membranacea.
M. Quid est chartarum scapus (main)?
P. Chartarum scapus est fasciculus (paquet) vicenûm quaternûm plagularum (feuille).
M. Quid est plagula?
P. Id quod Galli appellant feuille — pars vicesima quarta scapi.
M. Quod vocas feuillet (qu'entendez- vous par feuillet)?
P. Est quarta plagulae pars, id quod Latini schedam (Britanni sheet) et si etiam minor est, schedulam, scidam, scidulam vel chartulam appellant.
M. Ita scilicet (il en est ainsi).
Quomodo, Alexi, Latine reddis: Papier à lettre?
A. Charta epistolaris, quod illud chartae genus est, quod ad epistolas scribendas adhibemus.
M. Qua forma est hujus generis charta (format)?
A. Est modo majore modo minore vel media forma. Cum ad principem, episcopum vel alium virum clarum et honoratum (homme de distinction) scribo, charta majore decet me uti; ad parentes autem vel amicos minor (brevior) satis est.