Stephanus. v.g. grammaticam Graecam perceptam (cognitam) non habet (ne sait pas, ne possède point).
Scias (scito, sic scito, habeto; scire licet - sachez.) te in hac disciplina nullo) modo probatum iri.
Praeterea mathematica sunt tuo majora intellectu.
Tibi periculum jam diu manifestum feci (je vous ai fait comprendre).
Noli id velle quod fieri non potest; fieri autem mea quidem sententia non potest, ut judicibus proberis.
Tu quidem temere speras, sed ego non puto hoc fieri posse (je le crois imposstble), quod apparet etiam caeco.
Et te, Valdemire, optimis ominibus prosequor (je vous souhaite beaucoup de bonheur) i. e. cupio, ut periclitatio tua bene eveniat, quamvis tibi non multum sit spei, qui toto hoc mense in historia ne ad unam quidem interrogatiunculam satis bene (satis juste) responderis. Sed tempus est scholae finem facere (finir la classe).
Inspector praeceptori. Antequam incipimus, accurate velim mihi dicas, domine, quae per annum in hac classe tractaveris.
Praeceptor. Accipe, domine, quem stricte tenui, pensorum indicem (programme) de quo, quae tibi videantur, eligas.
I. Agitedum pueri, sumite libellum canticorum in manus ut cantiuncula ad opus ingrediendum in laetitiam evocemur. Canticum numero decimum, cui « Splendor Solis vespertini » est inscriptio.
Pr. Attendite. Tibia vobis modos ministrabo (entonner), quo facto diligenter ictum manus meae servabitis (mesure). -