si victu carere et in quotidiano commercio decipi non vult.
Videamus jam, Adriane, quae fuerint mensurac Romanorum liquariae.
A. Amplissima Romanorum mensura liquaria erat culeus, qui continebat vigenas amphoras, amphora autem binas urnas, urna quaternos congios, congius senos sextarios, sextarius binas heminas, hemina binos quartarios, quartarius bina acetabula, acetabulum sesqui cyathum, cyathus quaternas ligulas.
I. Bene factum, Adriane.Utinam omnibus esset memoria aeque ac tua firma et diuturna. At scisne, quantum sit culeus cum mensuris aetatis nostrae comparatus?
A. Culeus, nisi memoria me fallit, quingenas et duodevigenas continet litras, ligula vero, quae minima mensura est, centesimam litrae partern constituit.
I. Rem tenes. Satis est, veniamus ad geographiam.
Eja, Aegidi, accede illuc ad tabulam geographicam et digito nobis demonstra, qui sint fines Germaniae.
A. Germania ad Septentrionem habet (tangit, attingit) Daniam, mare Germanicum et Balticum; ad Orientem Russiam; ad meridiem Austriam et Helvetiam; ad Occidentem Galliam, Belgicam, Bataviam.
I. Quae sunt, Remi, Flumina Germaniae nobilissima?
R. Rhenus et Danubius, domine.
I. Scisne, uterque unde originem habeat?
R. Rhenus flumen ex lateribus Godhardi montis supra Curiam, Helvetiorum civitatem, profluens lacum Brigantinum efficit, et Arola, Birsa, Viesa, Illa, Nicero, Moeno, Nava, Mosella, Logana, Rura, Luppia recepta multis capitibus in mare Germanicum influit.
I. Dic nobis, Eusebi, Danublus unde oriatur.
E. Danubii fons est in silva Hercinia ad montem Adnobam, in pago quem Donaueschingen vocant. Fonte suo