Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 27 —

M. Quae sunt, Hermanne, adjectiva a charta derivata?

H. Duo, domine, chartaceus et chartarius.

M. Quid inter ista interest?

H. Nihil differunt, domine (ils ne diffèrent en rien).

M. Tu vehementer (valde) erras (in errore versaris; falleris); pernimium contra inter ea interest (il y a une très grande différence). Fac paululum cogites (tecum in animo consideres, tecum reputes — réfléchissez).

H. Etiam, mehercule, aliquantum interest (ah! oui, il y a une assez grande différence); hoc enim inter ea maxime interest (la différence essentielle est), quod chartaceus id denotat, quod ex charta est factum, chartarius is vero id, quod ad chartam se refert.

M. Confirma, quaeso, istud exemplis (prouver par).

H. Milvus chartaceus (cerf-volant); cucullus chartaceus (cornet); pileus chartaceus (bonnet de papier); codex, libellus chartaceus (livre, cahier); at contra: officina chartaria; taberna chartaria (magasin); chartarius seu chartopola (marchand de papier).

M. Ita scilicet. Converte, Ludovice, in Latinum: On ne voit pas de papier-monnaie en circulation.

L. Sic, opinor, id vertere licebit: Nulla charta nummaria commovetur.

M. Et quomodo Latine exprimis Papier timbré?

L. Charta regni signo notata.

M. Audiamus jam aliquid de virtutibus chartae et vitiis (bonnes et mauvaises qualités du papier).
Quid prius dicendum de colore?

L. Charta scriptoria vulgaris (quotidiana), qua in schola utimur, plerumque albo (candido, niveo) est colore, haud raro tamen sordida (maculosa, inquinata), aspera (scabra), mollis, quae atramentum transmittat — uno verbo vilis, improba (mauvais), non ferenda.

M. At, at! de colore solo te interrogavi, cetera ad me