Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 28 —

non attinent (ne me regarde pas). Si chartae qualitate non es contentus, fac hoc inter te et chartarium conveniat (arrangez cela avec le marchand).

M. Estne utile, Bernharde, charta uti plumbo directa (lignée)?

B. Non solum utile, verum etiam tironibus ac rudibus in arte scribendi omnino necessarium (aux commençants; pueris elementariis, pueris discentibus, pueris discere incipientibus), ut assuescant recte, non oblique scribendo (ut recte, non oblique scribere consuescant).

Ut enim quis semel oblique scribendi consuetudinem cepit (contracté l'habitude), ab ea, dum vivet, nunquam recedet (il la conservera toute sa vie; eam dum vivet, tenebit).

M. Quae sunt proprietates chartae epistolaris, Eugeni?

E. Charta epistolaris plerumque scriptoriâ melior est, domine.

Prout mos (mode) vult (postulat) saeculi, tenuis est vel spissa, scabra vel dentata (levis, levigata — lisse), pura (candidula, albida, subalbida — blanc, blanchâtre) vel sufflava (jaunâtre), subviridis, subcaerulea, suffusca (brunâtre), cinerea (grisâtre).

M. Unde fit, ut dentata significet levigata?

E. Quia veteres chartae scabritiam (raboteux) dente aprino (de sanglier) levigare consueverunt (solebant).

M. Licetne chartam epistolarem floribus pictis ornare?

E. Pueris illud quidem licet, quia quod puerili animo ipsi plurimi (maximi, permagni) faciunt, id aliis quoque honori et gaudio esse putant; sed simplicitatis (naïveté), ne dicam rusticitatis est (cela trahit), si homines adulti eodem more delectantur.

Aliter vero res se habet, si nobiles, ut saepius fit, chartam tessera gentilitia (insigni vel insignibus generis—armoiries) curant ornandam.

M. Perbelle, Eugeni! pergat Hugo.